Gulielmus vulgo Wilhelm Creizenach (natus die 4 Iunii 1851 Francofurti; mortuus die 13 Maii 1919 Dresdae) historicus litterarum Germanicus fuit. Avus eius fuit theologus Michael Creizenach, pater Theodorus Creizenach paedagogus.
Post studia Gottingae et Lipsiae perfecta, habilitationem suam anno 1875 peregit. Anno 1883 professor extraordinarius et quattuor annis post professor ordinarius in Universitate Cracoviae creatus est. Quominus professor in universitate quadam Germanica fieret nonnulli impediebant qui originem Iudaicam minoris aestimabant.
Dresdae opus magnum Geschichte des neueren Dramas anno 1923 finivit. In eo omnes litteras ex tempore ludorum de mysteriis mediaevalium usque Shakesperii dramata complectitur. Non theoriis aetheticis sed chronologia pulchra sat bene rem perfecit. Monstrandum erat humanismum et renascentiam nova ethica in mundum introduxisse in quibus reconciliatio inter Deum et hominem non iam tantum in gratia divina fulciretur. Validissimae autem sunt notae de fontibus et de vi reciproca dramatum in diversis litteris Europaeis scriptorum.
![]() |
Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes! |