Harrius Binswanger (Ricmondiae in Virginia anno 1944 natus) est philosophus Americanus et scriptor, qui gradus B.S. ab Instituto Technologiae Massachusettensi et Ph.D. in philosophia ab Universitate Columbiae recepit.
Studens apud MIT, gregem Radicales pro Capitalismo ibi fundavit et thesim doctoralem de philosophia biologica, titulo Fudamenta biologica notionum teleologicarum[1] scripsit.
Postea Binswanger philosophiam docuit in Novi Eboraci scholis et in Universitate Texana in Austinopoli. Ab anno 1997 cursualis electronicae gregem nomine Harry Binswanger List administrat.[2]
Binswanger leges de immigatione absolute apertas proponit, quod secundum eum CFA insufficientes gentes habuit, monstrans philosopham Ayn Rand esse exemplum possibilis beneficii ob immigrationem.[3]