Henricus Christianus vulgo Heinrich Christian Boie (natus die 19 Iulii 1744 Meldorf in Dithmarsia, mortuus ibidem die 3 Martii 1806) scriptor et editor Germanus fuit. Eius filius Henricus Boie zoologus illustris fuit.
Studiis iurisprudentiae Ienae perfectis anno 1769 Gottingam petivit et anno 1776 secretarius praefecturae militaris Hannoverensis creatus est. Anno autem 1781 quaestor Danicus ad Meldorf erat. In Alma Matre anno 1770 una cum Frederico Gulielmo Gotter primum almanachum Germanicum Musis dicatum condiderat, »Musenalmanach«, quod periodicum officale societatis poeticae Concilii poetici Gottingensis fuit.
Gotter urbem deserente rem annis inter 1771 et 1775 solus moderabatur. Postea una cum Christiano Gulielmo de Dohm (annis inter 1776 et 1777; tunc denuo solus moderator fuit) periodicum »Deutsches Museum« disponebat, quod e periodis culturalibus contemporaneis diversitate argumentorum et sapientia eminebat.
Epistulare commercium cum Godefrido Augusto Bürger, Carolo Ludovico Knebel, Merck, Halem et Ioanne Henrico Voß maximi momenti sunt, ut litterarum historiam istius temporis plene intellegamus.
Vicimedia Communia plura habent quae ad Henricum Christianum Boie spectant. |