Insignia heraldica
Hippolytus vulgo Ippolito Pindemonte (Veronae die 13 Novembris 1753 natus; ibidem die 18 Novembris 1828 mortuus) fuit poeta Italicus more melancholiae et praecursor motus romantici putatur.
Dramaturgus anno 1782 senator parlamenti Venetiarum factus est et anno 1789 demarchus Vicetiae. Iam ano 1790 sermonibus actionibusque liberis octo menses in exsilium missus est. Anno autem 1796 in Franciam confugit; postea membrum rectionis Reipublicae Cisalpinae et anno 1802 nomotheticae potestatis. Qua abolita Veronam rediit.
Pindemonte regulas Aristotelicas refrenavit; dramatibus eius mediocribus ob imaginationem nimiam et nationalismum flagrantem a plebe plausum est. Opera dramatica edita sunt Mediolani annis inter 1804 et 1805 sub titulo: »Componimenti teatrali«, aliae autem res »Poesie e lettere« anno 1883 Bononiae.
Odysseae versionem anno 1819 finivit.
Lexica biographica: Gran Enciclopèdia Catalana • Deutsche Biographie • Dizionario biografico degli Italiani • Treccani • Store norske leksikon • |
Vicimedia Communia plura habent quae ad Hippolytum Pindemonte spectant. |
Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes! |