Huldericus (Germanice: Ulrich) Tukur (natus nomine Ulrich Gerhard Scheurlen die 29 Iulii 1957 in oppido Viernheim/Hassia) histrio et musicus Theodiscus est.
Tukur anno 1977 in oppido Großburgwedel apud Hannoveram testimonium maturitatis accepit atque deinde Tubingae litteris Germanicis et Anglicis atque historiae studebat. Ab anno 1980 Stutgardiae apud scholam histrionum studebat.
Ab anno 1983 Heidelbergae in theatro actor operam dedit. Mox et televisionis et pellicularum actor fuit, inter alia et in Das Leben der Anderen, in qua dictatura et vigilum clandestinum Rei publicae Democraticae Germanicae facinora demonstrantur. Etiam musicus est et cum grege sua (Ulrich Tukur & die Rhythmus Boys) canit.
Vicimedia Communia plura habent quae ad Huldericus Tukur spectant (Huldericus Tukur, Ulrich Tukur). |
Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes! |