Familia
Iacobus Ulfeldt (in titulo libri sui Iacobus nobilis Danus, anno 1535 natus et die 8 Octobris anno 1593 mortuus), fuit legatus Danicus, qui Hodoeporicon Ruthenicum librum de itinere suo per Russiam composuit.
In universitatibus Lovanii et Wittenbergae educatus, socius Rigsråd (Concilii Supremi Daniae) ab anno 1563; anno 1578 Russiam visitavit, ubi cum Ioanne Severo foedus, quod Daniae incommodum putaretur, conciliavit. Liber eius tantum post mortem, anno 1608, a Melchiore Goldast(de) editus est.