Iniuria[1] est, cum aliquid non iure fit, sive quis in convicio et contumelia alium offendat, sive turpitudine vitam cuiuspiam violet, sive corpori manum inferat, sive alio modo iura humana comminuat.
Ulpianus de iniuriis et famosis libellis scribens quam diligentissime notionem iniuriae tractat:[2]
Iniuria ex eo dicta est, quod non iure fiat: omne enim, quod non iure fit, iniuria fieri dicitur. hoc generaliter. specialiter autem iniuria dicitur contumelia. interdum iniuriae appellatione damnum culpa datum significatur ...: interdum iniquitatem iniuriam dicimus, nam cum quis inique vel iniuste sententiam dixit, iniuriam ex eo dictam, quod iure et iustitia caret, quasi non iuriam, contumeliam autem a contemnendo.