Insecta aquatica per eorum circulum vitae in aqua partim aut omnino vivunt. Aliorum insectorum similia vescuntur. Aliquot insecta urinandi, sicut dysticidae (vulgo coleoptera urinandi appellatae), quae praedatoriae sunt, victum sub aqua venantur, ubi insecta terrestria non audent. Paene 100 000 specierum descriptarum in duodecim ordines digestarum saltem unam vitae stationem in aqua dulci degunt.[1]
Insecta aquatica, sicut omnia animalia, oxygenio egent, atque insecta in aqua summersa aerem in corpora per spiracula suscipiunt, foramina secundum abdominis latera. Quae spiracula cum tubis trachealibus coniunguntur ubi oxygenium absorbetur. Omnia insecta aquatica ad eorum circumiecta naturalia per has structuras accommodatas aptantur. Eorum adaptationes aquaticas sunt quinque.
Larvae et nymphae ephemeropterorum, anisopterorum, et plecopterorum tales tracheas habent, quae statione larvali cum branchiis coniuguntur, extensionibus exosceleti per quas oxygenium in aqua soluta diffundi potest.
Nonnullis insectis circa spiracula sunt setae, pili conferti qui sinunt ut aer propinquus maneat, cum aqua a corpore repellant. Tracheae per spiracula ad hanc bullam aeris aperiuntur. Multa insecta, cum in aquam urinent, stratum aeris super eorum cutis partes tenent, et per hanc bullam respirant, donec ad superficiem aquae ad eandem rationem iterandam emergant.
Aliis insectorum generibus sunt plastron, branchiae corporeae, quae in variis saetis, squamis, et undulationibus ex cuticula proiectis consistunt, et tenue aeris stratum secundum exteriorem corporis superficiem tenent. In quibus insectis, summa huius strati satis parva, atque eorum respiratio satis tarda est, ut diffusio ex aqua circumdante oxygenium in bulla aeris tam celere quam adhibetur replet. Nitrogenium in aere tarde in aqua dissolvitur, et volumen gasii sustinet, diffusionem oxygenii adiuvans. Insecta huius generis copiam aeris raro supplent.
Alia insecta aquatica in aqua diu manere possunt propter proportiones haemoglobini quae in eorum haemolympha libere intra corpus circumfluunt. Haemoglobinum arte cum moleculis oxygenii coalescere solet.
Aliquot insectis, sicut nepidis et larvis culicidarum, sunt siphones (tubi spirandi), quorum aperturae a setis hydrofugientibus circumdantur, ut ea animalia in aqua spirare possint.