Ioannes Franciscus Ravasi Cardinalis Ecclesiae Catholicae Romanae | |
Praeses Pontificii Consilii de Cultura, Pontificiae Commissionis de Sacra Archaeologia et de Patrimonio Artis et Historiæ conservando | |
titulus S. Georgii in Velabro | |
Natus | 18 Octobris 1942 |
presbyter ordinatus | 28 Iunii 1966 |
episcopus nominatus | 3 Septembris 2007 |
episcopus consacratus | 29 Septembris 2007 |
Cardinalis promulgatus | 20 Novembris 2010 |
a papa | Benedicto XVI |
Ioannes Franciscus Ravasi Italiane Gianfranco Ravasi (natus in vico Melati Italiane Merate - iuxta Leucum die 18 Octobris 1942) est cardinalis Italicus, eruditus rerum Biblicarum et linguae Hebraicae. Ravasi est etiam praeses Pontificii Consilii de Cultura, Pontificiae Commissionis de Sacra Archaeologia et de Patrimonio Artis et Historiæ conservando. Ioannes Franciscus Ravasi conclavi mense Martio 2013 adfuit, quod Georgium Marium Bergoglio papam creavit.
Ioannes Franciscus Ravasi die 28 Iunii 1966 presbyter dioecesis Mediolanensis ordinatus est. Alumnus fuit apud Gregorianam et Pontificium Institutum Biblicum; professor meruit Mediolani ad Facultatem Theologicam Italiae Septentrionalis.
Ravasi fuit usque ad mensem Septembrem 2007 Bibliothecae Ambrosianae, praeclarae bibliothecae Langobardiae a cardinale Federico Borromeo conditae praefectus et Pontificiae Commissionis Biblicae socius. Die 22 Iunii 1995 Ravasi a papa Ioanne Paulo II Pronotarius Apostolicus factus est.
Die Passionis Domini 2007 Ravasi meditationes Viae Crucis papae Benedicti XVI paravit et die 3 Septembris eiusdem anni a papa archiepiscopus titularis Villamagnensis ac Praeses Pontificii Consilii de Cultura, Pontificiae Commissionis de Sacra Archaeologia et de Patrimonio Artis et Historiæ conservando est. A papa ipso episcopus die 28 Septembris 2007 consacratus est.
Die 20 Novembris 2010 a papa Benedicto XVI Ioannes Franciscus Ravasi cardinalis diaconus creatus est titulo Sancti Georgii in Velabro.