Nulla Vicipaediae Latinae pagina huc annectitur. Quaesumus in alias commentationes addas nexus ad hanc paginam relatos. Quo facto hanc formulam delere licet.
|
Ioannes Gater, vulgo John Gater, est geophysicus archaeologicus Britannicus qui saepe in serie televisifica archaeologica Time Team videtur.
Apud Universitatem Bradfordiensem educatus est et anno 1979 Bacchelaureum Technologiae in scientiis archaeologicis suscepit. Quinque annos pro British Gas plc laboravit, et pro Antiquorum Monumentorum Laboratorio (apud Anglicam Hereditatem) et Bradford University Research.
Anno 1983 factus est membrum Institutionis Peritorum Archaeologorum. Mense Iunii 1986[1] cum Christophoro Gaffney Geophysical Surveys of Bradford condidit, quae est grex ad consultandum geophysicam in archaeologia. Hoc tempore est editor adsociatus pro Journal of Archaeological Prospection.
Die 21 Iulii 2006 Gater cum gradu Doctoris Scientiae ab Universitatem Bradfordiensem honoratus est ob "contributiones insignes ad artem Geophysicae Archaeologicae."[2] Christophorus Gaffney quoque cum gradu Doctoris in eadem caerimonia honoratus est.