Ioannes Heywood[1] (natus anno 1496/7; mortuus circa annum 1580) fuit scriptor et poeta Anglicus fabularum scaenicarum, proverbiorum, epigrammatum.
Inter annos 1529 et 1545 musicus et choregus fuit apud aulam regis Henrici VIII;[2] eo tempore fuit socius et amicus Thomae More.[3] Anno 1544 cum aliis contra archiepiscopum Cranmerum coniuravit; ultimo supplicio damnatus, die 26 Iunii 1544 nomine John Heywode, late of London, alias of Northmymmes, Herts. absolutus, errorem suum recantavit ad crucem Sancti Pauli Londiniensem die 6 Iulii.[4]
Filios genuit Iasper (qui et ille scriptor fuit) atque Ellizeum, filiam Elizabetham (quae mater fuit poetae Ioannis Donne). Eduardo VI rege, Heywood rursus ad aulam regiam accessit. Ibi Maria regnante Elizabethque in regnum adducta remansit ludosque scaenicos docuit, sed ante annum 1570 ut "Papista" vel Catholicus ex Anglia cum filiis fugerat; in collegio Iesuitarum Antverpiae octogenarius anno 1576 admissus est. Dicitur in Mechelen in Belgia mortuus esse. De Heywood aliisque scriptoribus has triadas composuit Gabriel Harvey:
Tria vividissima Britannorum ingenia, Chaucerus, Morus, Juellus; quibus addo tres florentissimas indoles, Heivodum, Sidneium, Spencerum.– Gabriel Harvey, Marginalia, ed. Smith, p. 122
De florilegio proverbiorum a Ioanne Heywood congesso sic censuit Ioannes Florius:
The Greekes and Latines thanke Erasmus, and our Englishmen make much of Heywood: for proverbs are the pith, the proprieties, the proofes, the purities, the elegances, as the commonest so the commendablest phrases of a language.– Ioannes Florio, Second Fruites, "To the Reader"Graeci et Latini Erasmo gratias agunt, Heywoodum autem Angli nostri magnificant. Proverbia enim sunt medullae, proprietates, probationes, puritates, elegantiae cuiusque linguae; sunt sententiae communissimae necnon laudatissimae.
Ludi scaenici: John, Tyb and Sir John · The Pardoner and the Friar · The Four PP · The Play of the Weather · A Play of Love | |