Ioannes Iacobus vulgo Johann Jakob Meyer (natus Turici die 30 Decembris 1798; mortuus 1826), fuit civis Schöfflisdorf districtus Dielsdorf, apothecarius, diurnarius Helveticus, et insuper philellenismi fautor egregius, qui in Graecia hodierna etiam populo gratus est.
Medici filius, Ioannes Iacobus Meyer adulescentiam haud quietam egit, cum moribus burgensibus se opponere soleret. Pharmacopola factus anno 1819, Friburgi medicinae studere coepit. Studiorum finis fieri non potuit, crumina aegrotante. Isti viro Bernae anno 1821 ante sodales societatis auxiliaris Hilfs-Verein für Griechenland medici munus simulanti gratis in Graeciam pervenire licuit. Tamquam chirurgus mense Martio 1822 Andrea Miaules praefecto in Patrarum proelio navali aderat. Unde Mesolongii habitabit, et dominulam quandam divitem in matrimonium duxit; tunc pharmacopolium proprium instituere opes supererant. Graece loquens, concivis omnibus dilectus factus est. Ex anno 1824, rei publicae fautor edidit folia Ελληνικά Χρονικά (Hellenica Chronica), cui incepto Georgius dominus de Byron nobilis favebat et pecuniarie succurrebat.[1] Ita Europaeis directo et velociter multa scitu digna tradidi poterant, quae autem interdum verbis in maius elatis erant.
Mense Aprili 1825 Turcae iterum oppidum impugnabant. De morte Ioannis Iacobi Meyer fertur eum inter primos die 10 Aprilis 1826 ex oppido evasuros fuisse.[2] Quae cum ita sint - Meyer ante mortem haec verba amico cuidam scripsit ubi de decore compatriotae Thellii mentionem movit: Mich macht der Gedanke stolz, daß das Blut eines Schweizers, eines Enkels von Wilhelm Tell, sich mit dem Blute der Helden Griechenlands mischen soll.[3]
Mesolongii in viridario heroum, quod dicitur, monumenta duo attestationem de fortitudine viri Helvetici reddunt. In Helvetia ipsa, Alexander Capus scriptor anno 2008 historiuncula impedivit, quo minus Meyer in oblivionem casurus esset.