Familia
Ioannes Matham (vulgo: Jan vel Johannes Matham; Harlemi Ianuarii anno 1600 natus; ibidem 25 Iulii anno 1648 mortuus) saeculi aurei pictor et chalcographus Nederlandicus fuit.
Huis artificis vita parum nota est: a Bryan profertur ut "Ioannes Matham, Iacobi filius maior natu pictorque effigies pingens a Zani nominatus" et "ab auctoribus aliis nuntium nullum refertur"[1].
Iacobi Matham filius et scalptorum Hadriani et Theodori frater, fortasse patris discipulus fuit[2]. In Harlemo de 1628 usque ad 1648 laboravit: enim profertur ut loci Sancti Lucae Societatis comes anno 1628 et anno 1637[2].
Praecipue florum et pomorum naturas mortuas maxime creavit[2].
Vicimedia Communia plura habent quae ad Ioannem Matham spectant. |