Iohannes Matthias Gesnerus[1] (natus in vico Roth an der Rednitz die 9 Aprilis 1691; mortuus est Gottingae die 3 Augusti 1761) fuit paedagogus, philologus, bibliothecarius, et professor rhetoricae apud novam Universitatem Gottingensem.
Gesnerus anno 1710 studiosus Ienae factus est, anno 1715 autem Vimariae bibliothecarius et rector vicarius in gymnasio Vimariano. Eodem munere ex anno 1729 Onoldi functus est, antequam anno 1730 in Scholam Thomanam venit.
Anno 1734 autem Gottingae autem, universitate fundata, professor primus artium poeticae et rhetoricae creatus est. Philanthropia et neohumanismus partes magnas agebant.
Quoniam studia Graeca revivificavit et tantummodo litteras classicas in disciplinis sinivit, linguarum antiquarum instructio radicitus renovata est. Tunc interpretatio textuum, biographica, vitae antiquae quotidianae exploratio maximi momenti facta sunt. Mox ludimagistri totius Germaniae istam methodum rerum intelligendarum secuti sunt, mero usu linguistico represso.
Magnum opus eius habetur »Novus linguae et eruditionis romanae thesaurus« (Lipsiae 1749). Hi scriptores ad usum delphini a Gesnero ipso sive a discipulis reediti sunt: »Scriptores rei rusticae« (Lipsiae 1735); Quintilianus (Gottingae 1738), Plinius minor (Lipsiae 1739), Horatius (Lipsiae 1752), Claudianus (Lipsiae 1759), Orpheus (Lipsiae 1764).
Paedagogicam introductionem quoque pepigit, »Primae lineae isagoges in eruditionem universalem« (1756). Collectiones habemus has: »Opuscula minora« (Vratislaviae 1743–45), »Kleine deutsche Schriften« (Gottingae et Lipsiae 1756), »Thesaurus epistolicus« (Salinis Saxonicis 1768–70).
Vicimedia Communia plura habent quae ad Iohannem Matthiam Gesnerum spectant. |