Iosephus Valditara, vulgo Giuseppe Valditara (natus Mediolani die 12 Ianuarii 1961), est politicus Italicus, minister eruditionis in rectione Italica Georgiae Meloni.
Iosephus Valditara alumnus est universitatis Mediolanensis(it) atque anno 1984 lauream iurisprudentiae obtinuit. Ab anno 1992 usque ad 2001 ille professor iuris Romani apud universitatem Augustae Taurinorum fuit. Etiam fuit director commentarii periodici Studi giuridici europei ('Studia de iuribis Europaeis') editi ab universitate Europaea(it) Romae sita.
Anno 1995 in Foedere nationale (vulgo Alleanza Nazionale) intravit atque anno 2001 senator creatus est.[1] Anno 2018 in Foedere septemtrionale (vulgo Lega Nord) transiit atque consilii auctor ducis factionis Matthaei Salvini factus est.[1] Die 22 Octobris 2022, Valditara iuravit ut minister eruditionis atque meriti in novo consilio Italico(it) Georgiae Meloni.
Anno 2023, cum ministro negotiorum atque productionis Italicae Adolpho Urso(it), Valditara creavit novum lyceum quod "productionis Italicae" dicitur (Anglice Made in Italy),[2] sed exiguae scholae hoc propositum studiorum exsecutae sunt atque alumni 375 in tota natione Italiana fuerunt.[3] Anno 2024, Iosephus Valditara criticavit clausuram per unum diem scholae Plautelli sita ut alumni Musulmani celebraverint ʻĪd al-Fiṭr, festum finis sacri ieiunii a Musulmanis mense Ramadano observati.[4]
![]() |
Vicimedia Communia plura habent quae ad Iosephum Valditara spectant. |
![]() |
Lexica biographica: • Treccani • |