Jagoff vel jag-off est vocabulum indignum Americanum ex lingua Anglica Pittsburgensi, hominem stupidum vel ineptum significans.[1] Quod saepissime in regionibus Pittsburgi et Pennsylvaniae Occidentalis auditur.[2][3] Liber Dictionary of American Regional English vocabulum definit 'generalem obtrectationis appellationem'.[4][5] Habent hoc omnino incolae Pittsburgi, inter exsules Pittsburgenses affectum benigne nostalgicum eliciens.[6]
Secundum Barbaram Johnstone, professorem Anglicae et linguisticae in Universitate Carnegie Mellon,[7] vocabulum in insulis Britannicis septentrionalibus ortum est, in regione quae multos advenas ad Pittsburgum praebuit. Deducitur a verbo to jag, quod 'fodicare, pungere' significat. Johnstone dixit, "Nemo putat haec derivata a jag obscena esse."[8]