Kamanava (Havaiane, 'tempus anni'[1]) vel Kamanava I, fuit princeps Havaianus et primus Kamehamehae Regis adiutor, cum frater Kameʻeiamoku unus ex regiis geminis (niau-pio) appellatus. Deinde matrem duxit Kamehamehae et ergo eius factus est vitricus.
Pater Kamanavae fuit Keavepoepoe, nomen aliquando litteris scriptum Keavepoipoi.[2] Mater fuit Kanoʻena, patris soror.[3] Vir eodem nomine appellatus, Kamanava II, sui gemini nepos, fuit avus ultimorum duorum Regni Havaiorum monarcharum, Kalakauae Regis et Liliʻuokalani Reginae.
Prima Kamanavae uxor fuit Kekelaokalani Principissa Mauiensis, filia ipsius amitae aut materterae, Kekuiapoivanui Reginae Mauiensis, per eius alterum coniugium, ad Kauakahiakua-o-Lono Grandem Principem Mauiensem,[4] cuius altera uxor fuit Kekuʻiapoiwa II Principissa, mater Kamehamehae.
Ex prima uxore ei erant tres filii (Koahou, Noukana, Amamalua) et una filia, Peleʻuli Kekelaokalani, quae facta est marita Kamehamehae Regis,[5] et ex altera uxore una filia, Piʻipiʻi Kalani-Kahivauliakama.