Kanaloa kahoolawensis anno 1992 a botanistis Ken R. Wood et Stephano Perlman, investigatoribus Tropici Reipublicae Horti Botanici (Anglice: National Tropical Botanical Garden), reperta est, in Kahoʻolave, in parva insula quae olim ut scopus exercitationum pyrobolicarum adhibebatur. Qui duo specimina in agresti reppererunt situ in culminibus saxosis ante litus regionis ʻAleʻale crescentibus.[2] Fortasse huius speciei distributio alias Insulas Havaianas olim comprehenderet, nam inventum est pollenfossilizatum ex plantis eiusdem generis in exemplis nuclearibus (core samples) ex foraminibus consessis (sinkholes) in Planitie ʻEva Insulae Oʻahus,[3] in Insula Mauis, et in Caverna Makauvahis Insulae Kauaiorum extractis.[4] Num grana pollinis in his exemplis ad Kanaloam kahoolawensem ipsam pertineant non cognoscitur. Cum Kahoʻolave quidem, et Maui aliaeque insulae tempore ante historiam (vide commentarium Maui Nui) geographice coniunctae essent, hoc omnino fieri potest quod attinet ad inventa Mauiensia; veri autem simile est Oʻahuensia reliqua pro alia exstinctaque specie esse, fortasse pro una ex maioribus Kanaloae kahoolawensis secundum biogeographiam terrestrium plantarum Havaiensium.[5][6][7]
↑Athens, J. S.; Ward, J. V. & Wickler, S. (1992) Late Holocene lowland vegetation on Oʻahu, Hawaiʻi. New Zealand Journal of Archaeology 14:9–34.
↑Helen F. James, et David A. Burney, "The diet and ecology of Hawaii's extinct flightless waterfowl: evidence from coprolites," Biol. J. Linn. Soc. (1997) 62(2): 279–297. Epitome.