Lararium

Reconstructio lararii (Bibelfreilichtmuseum Noviomagi).
Lararium Herculanei

Lararium erat in domo Romana sacrarium domesticum, in quo lares familiares, dii custodes familiae, adorabantur. Lararium initio in atrio esse solebat. Cum culina translata esset in conclave peculiare, etiam lararium translatum est, saepe in culinam, in pistrinum vel cubiculum, interdum etiam in perystilium vel hortum.

Ut in effossionibus Pompeianis videri potest, lararium saepe tantum pictum erat, fuerunt autem etiam lararia sumptuose ornata. Praeter lares etiam simulacra aliorum deorum necnon imagines maiorum in larariis collocatae sunt. In Historia Augusta, cuius quidem fides historica dubitanda est, refertur Alexandrum Severum in larario Apollinem, Orpheum, Abraham et Christum habuisse[1].

Notio lararii non ante tempus Caesarum attestata est. Antea sacrarium, sacellum vel aedicula dictum est. Aedicula larium in triviis non lararia, sed compita (inde: lares compitales) nominata sunt.

  1. Alexander Severus, Cap. 29: Primum ut, si facultas esset, id est si non cum uxore cubuisset, matutinis horis in larario suo, in quo et divos principes sed optimos electos et animas sanctiores, in quis Apollonium et, quantum scriptor suorum temporum dicit, Christum, Abraham et Orfeum et huius<modi> ceteros habebat ac maiorum effigies, rem divinam faciebat.

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]
  • Georgius Boyce: Corpus of the Lararia of Pompeii, Romae 1937
  • Christophorus Höcker: Lararium. In: Der Neue Pauly (DNP). Vol. 6, Stuttgardiae 1999, ISBN 3-476-01476-2, Coll. 1145.