Levana (confer levare[1]) in mythologia Romana est dea prisca quae partum infantium iuvat. Eius munus fortasse simile est eo Artemis Orthiae, deae Graecae.[2]
Augustinus dixit de Iove apparente variis formis: "... modo sit Iuppiter corporei huius mundi animus, ...; modo autem ... deus unus, de quo multi a poeta nobilissimo dictum putant: deum namque ire per omnes Terrasque tractusque maris caelumque profundum; ipse in aethere sit Iuppiter, ... ipse in aere Iuno, ipse in mari Neptunus, ... ; ipse leuet de terra et uocetur dea Leuana, ...[3]"