![Wikidata](//upload.wikimedia.org/wikipedia/commons/thumb/f/ff/Wikidata-logo.svg/25px-Wikidata-logo.svg.png)
Levinus Lemnius
Levinus Lemnius: imago
Nativitas:
20 Maii 1505;
ZiriczaeaObitus:
1 Iulii 1568;
ZiriczaeaPatria:
Nederlandia Habsburgensis
De occultis naturae miraculis, editio anni 1573 (Coloniae Agrippinae impressa).
Vide etiam paginam discretivam:
Lemnius.
Levinus (et Laevinus[1][2]) Lemnius Zirizaeus (Batavice Lievin Lemnes vel Lemmens vel Lemse, natus Ziericzaeae die 20 Maii 1505; ibidem mortuus die 1 Iulii 1568) fuit botanista, physiologus et medicus Batavicus.[3]
Medicinae studebat in studio Lovaniensi apud Rembertum Dodonaeum et Conradum Gesnerum et Patavii apud Vesalium.[4] Angliam et Helvetiam visit.[5] Uxore mortua, sacerdos Catholicus factus est.
- Occulta naturae miracula (1559, Antverpiae); (videas editiones anni 1583[6] et anni 1593;
- De habitu et constitutione corporis (1561, Antverpiae)[7];
- Herbarum atque arborum quae in Bibliis passim obviae sunt et ex quibus sacri vates similitudines desumunt.
- De miraculis occultis naturae: libri IIII (1611, Francofurti; videas hanc editionem).