Romanica Mosellensis est lingua Romanica exorta post Imperium Romanum lapsum iuxta Mosellam flumen, quod fluit per Germaniam, Franciam, et Luxemburgum. Etiam saeculo XI in nonnullis partibus manebat, nondum a colonis Germanis coperta.
Postquam Caesar Galliam vicit anno 50 a.C.n., gens Galloromana ibi coepit florescere. Haud autem in Germania Inferiore nec in partibus Germaniae Superioris propinquis limitibus, ubi gens Germana permanebat usque ad imperii occasum.
Cum Angli et Saxones, profecti a patriis suis ad Britanniam, transierunt per Hollandiam et Flandriam, incolas Francos fugarunt in vulturnum iuxta Ourthe et Sauer flumina in fines Mettienses et superiorem Mosellam; quo facto Mosellenses divisi sunt a ceteris Galloromanis spatio 60 chilometrorum.
Vestigiis archaeologicis perspectis, videtur Francos agrum coluisse pecoraque educasse circa Bitburg, Gutland, medium Saravum, Vallem Mosellensem– ultimos duos quorum potissimum frequentabant.
Nomina locorum Galloromana indicant Mosellenses in laeva Mosellae ripa a Germanis prorsus persorptos esse saeculo IX; in dextra autem servabant linguam suam saeculo quidem X in locis ut Maring-Noviand, Osann-Monzel, Longuich, Riol, Hatzenport, Longkamp, Karden, Kröv, et Alf.
Dialecto Germanicae sibi succedenti Romanica Mosellensis tradidit nonnulla verba quae pertinent ad regionis vetustam viticulturam.
In hac inscriptione Latine scripta saeculo VI inveniuntur nonnulla indicia Romanicae Mosellensis, quae inscriptrici lingua nativa erat:
"Hunc titulum Mauritio fecit Montana, coniunx eius, quae vixit cum eo annos duodecim; et habuit annos quadraginta; transiit die VIII Kalendas Iunias."[1]