Linguae Sama–Bajaw sunt grex bene probatus linguarum quibus homines Bajau ("Zingari Maritimi") atque Sama (Sinama) Philippinarum et Malaesiae, in Borneo, et in Archipelago Suluensi inter Borneum et Mindanaum utuntur.
Robertus Blust (2006)[1] dicit indicia lexica indicare Sama–Bajaw in regione Fluminis Barito in Borneo meridio-orientali ortam esse, quamquam non ex ullo linguarum Barito grege probato. Ethnologue, Blust sequens, gregem Maiorem Barito appellat.
Haec stipula ad linguam vel ad linguisticam spectat. Amplifica, si potes! |