Litterarum Mundus (Esperantice: Literatura Mondo, compendiarie: L.M. sive LM) periodicum maximi momenti litteris omnino dedicatum Esperanticum fuit. Annis inter 1922 et 1949 editum est in Hungaria nonnullis annis deficientibus.
Secundo, domus editoria id nomen habuit; tertio, id periodicum veram scholam propriam (Skolo de Literatura Mondo) genuit auctorum novorum qui symbolas suas publicandas foliis dederant.
Ecce tres periodi quibus res omnes bene dividi possint: annis inter 1922 et 1927 quinque in collectionibus, annis inter 1931 et 1938 octo in collectionibus, annis inter 1947 et 1949 tribus in collectionibus.
Refundatio facta est mense Ianuario 1931 a Gulielmo Bleier editore moderatoreque. Redactores denuo fuerunt Kalocsay atque Baghy praeter Carolum Bodó, Franciscum Szilágyi, Ludovicum Tárkony. Mense Ianuario 1933 Iulium Baghy paenituit rerum, ut ab operis desereret. Tunc (usque annum 1934) summatim paginae 830 compositae sunt.
Post Secundum bellum mundanum triennium annorum inter 1947 et 1949 periodicum illustre revenit. Anno 1950 lectoribus dolor de fine impressionum pro causis pecuniariis communicatus est. Speciminum sex praevisorum anno 1949 quattuor solummodo in lucem proferri potuerunt.
In periodico conficiendo homines totius orbis terrarum operam navabant, vel ex Asia orientali. Maximi aestimabantur tam criticae recensiones sine ira et studio concinnatae quam observationes aestheticae generales. Gemmae editoriae autem fuerunt fasciculi sic dictae nationales: usque annum 1934 numeri speciales uni terrae dicati editi sunt de Estonia, Polonia, Bohemia, Iugoslavia, Suecia. Nova generatio poetarum cunas suas apud Litterarum Mundum hbuit. Formatum 30 x 23 centimetrorum novissima in periodo mutatum est ad 29 x 20,5 centimetrorum. Anno 1933 nonnullae recensiones et observationes linguisticae additae separatim in Bibliografia Gazeto (72 paginarum) apparuerunt. Mense Ianuario 1934 talis appendix titulata est Lingvo Libro. In foliis illustrationes abundabant, quamvis aspectu sat modesta essent.
Tokii societas "Kooperativo por Represo de Literatura Mondo" annis inter 1969 et 1976 omnes numeros rursus disponibiles fecit elencho auctorum omnium utilissimo aucto. Altera domus editoria Iaponica nomine Ludovikito etiam novum aditum explicavit.
Periodo altera Litterarum Mundus inter domos editorias Esperanticas maxime activas numerabatur. Ei fini, ut auctoribus dhuc ignotis suggestum dignum praeberetur itaque litterarum originalium Esperanticarum multitudo crescerent. Neque autem ab interpretationibus edendis abhorrebatur! Anno 1933 Consociatio bibliophilorum esperantistarum (Asocio de Esperantistaj Libro-Amikoj) (AELA) congregata est. In catalogo opera omnia Kolomani Kalocsay, originalia Esperantica Stellan Engholm, originala Esperantica prima et Ludovici Tárkony (tunc etiam sub nomine Totsche) et Ioannis Weinhengst et Eugenii Aisberg, et Henrici Adamson insunt, insuper prima artium historia Esperantice pacta necnon lexicon magnum Enciklopedio de Esperanto. Pro anno 1935 operum quindecim editio in votis erat. Quoad puritatem linguisticam commentationes foliorum horum cunctae impeccabiles fuerunt. Sunt qui dicant censuram nonnumquam factam esse neologismis apud iuvenes auctores pullulantibus exstirpandis. Officina, cuius prelis diu res mandatae sunt, fuit Pestvidéki Nyomda VacVacii in civitate haud procul a Budapestino sita.
Improvise anno 1934 politici editiones novas interdixerunt. Franciscus Braun, typographus Sciamhaevum petivit ad parandam officinarum commigrationem nam antisemitismus apud Sinas quasi deerat. Infeliciter duabus hebdomadis post ea regio Serica ab exercitu Iaponico invasa est. Braun se Hongcongum servare potuit, ubi nova imprimi potuerunt. Gulielmus Bleier Iudaeus Hungariam linquens Lutetiae mortuus est die quo caput Franciae a Germanis occupatum est. Bello inter Britanniam et Hungariam indicto Braun in Anglia vitam degens in carcerem coniectus est. Bello saeviente varia iam impressa e.g. Decameron Ioannis Boccaccio perierunt.
Bénik Gyula typographus iuvenis idioma Zamenhofianum edidicit, ut sollerter omnia agere atque disponere posset. Denuo editiones ubique terrarum dilectae fabricari poterunt. Post annum 1956 insurrectione antisovietica compacta Gyula in motu Esperantico Hungarico renovando laboravit. Iste vir indefessus Vacii multos linguam Esperanticam docuit.
In vestigiis periodici Hungarici autem folia "Norda Prismo" habentur, quae annis inter 1955 et 1974 in Suecia et Finnia edita sunt. Similiter agebant moderatores horum periodicorum: "La Nica Literatura Revuo" et "Monda Kulturo".
1979: Auld, William. Indekso de tradukitaj poemoj publikigitaj en "Literatura Mondo", "La Nica Literatura Revuo", "Monda Kulturo" kaj "Norda Prismo". Dollar: Auld 1979, 25 p.
1974: Auld, William. La heroa revuo. En Esperanto (UEA) 1974, n-ro 7–8 (jul.–aŭg.). Represo en Auld, William. Pajleroj kaj stoploj. Elektitaj prozaĵoj. Roterodami: Universala Esperanto-Asocio 1997, p. 53-54 (pri la centra rolo de la revuo ′Literatura Mondo′ por la evoluo de la Esperantaj lingvo, literaturo kaj tradukarto).
1972: Benczik, V[ilmos]. Jubileo de Literatura Mondo. In: Hungara Vivo 1972/4, p.1-3
1972: Kalocsay, K. La tri vivoj de "Literatura Mondo". In: Hungara Vivo 1972/4, p. 4–5