Lucius Aelius Plautius Lamia Aelianus (nescimus, quo anno natus sit, mortuus est inter annos 81 et 96) fuit senator Romanus. Uxorem Domitiam Longinam, filiam Gnaei Domitii Corbulonis legati, duxit; quam autem anno 70 Domitianus Caesar uxorem suam fecit. Anno 80, consul suffectus creatus est et diu in officio mansit quoniam tres collegas habuit: Aulus Didius Gallus Fabricius Veiento, Quintus Aurelius Pactumeius Fronto, Gaius Marius Marcellus Octavius Publius Cluvius Rufus. Causa fortasse fuit quod Tito imperatori in senatu favebat. Sed Domitiano imperante, necatus est ob veteres iocos de uxore abducta[1]. Filius aut nepos eius Lucius Fundanius Lamia Aelianus, consul ordinarius anni 116 fuit[2].