Lucius Valerius Flaccus (natus saeculo 2 a.C.n., mortuus ante annum 68 a.C.n. Romae) vir publicus Romanus fuit.
Pater eius Lucius Valerius Flaccus consul anni 131 a.C.n. fuit. Consobrini eius Gaius Valerius Flaccus anno 93 a.C.n. et Lucius Valerius Flaccus anno 86 a.C.n. consulatum gesserunt.
Fuit ut pater flamen Martialis et IIIvir monetalis anno 108 vel 107 a.C.n.. Tum praeturam adeptus est. Deinde provinciam administravit et a Marco Aemilio Scauro repetundarum accusatus esse dicitur[1]. Anno 100 a.C.n. una cum Gaio Mario VI consulatum gessit, sed collega eius Marius omnem auctoritatem tum possidebat[2]. Anno 97 censor electus est. In senatu inter fautores Gaii Marii et Sullae pacem componere conabatur. Bellum civile inter factiones Optimatium et Popularium ei detrimentum non tulit, anno 86 princeps senatus factus est. Cum Sulla anno 82 Romam redisset, Valerius Flaccus - tum interrex - plebiscito habito Sullam dictatorem nominavit[3]. Sulla eum magistrum equitum fecit. Anno 69 a.C.n. flamen Martialis novus Lucius Cornelius Lentulus Niger sacerdotium suscepit. Itaque tum denique Valerium mortuum fuisse constat.
Antecessores: Manius Aquillius et Gaius Marius V |
Consul 100 a.C.n. cum Gaio Mario VI |
Successores: Aulus Postumius Albinus et Marcus Antonius Orator |