Lucius Volusius Maecianus (quando natus mortuusque sit, nescimus) fuit vir publicus Romanus ex equestre ordine atque peritus iuris, in saeculo II p.C.n. vivens.
Forsitan Salvii Iuliani discipulus fuerit, fuit in consilio Antonini Pii imperatoris et magister Marci Aurelii, cui dicavit de distributione assis librum. Etiam est praefectus annonae atque a libellis et censibus creatus, deinde, anno 161, praefuit Aegypti provinciae. Volusius scripsit Quaestiones de fideicommissis quoque et libri quattuordecim de iudiciis publicis