Ludovicus (vulgo: Ludwig) Siebert (natus 17 Octobris 1874 Ludovici portus Rhenani, mortuus 1 Novembris 1942 oppido Stock) vir publicus Bavariae et sodalis NSDAP fuit.
Siebert scholam Manhemii anno 1893 finivit atque tum Monaci iurisprudentiae studebat. Anno 1900 secundam probationem accepit atque tum minister publicus et delator laboravit.
Annis 1906 - 1919 magister civium iuridicus oppidi Rothenburg fuit. Tum erat sodalis Factionis Popularis Bavariae. Anno 1919 magister civium superior Lindau electus est et ad annum 1933 mansit. Cum anno 1931 sodalis NSDAP factus esset, primus magister civium huius factionis erat. Anno 1932 legatus senatus terrae Bavariae electus est. Anno 1933, postquam Nazistae etiam in Bavaria rerum potiti sunt, a Francisci de Epp, administrator Bavariae, administer pro tempore aerarii publici factus est. 12 Aprilis 1933 Siebert praeses ministrorum huius terrae nominatus est. 11 Novembris 1933 et legatus Dietae Imperii Germanici (Reichstag) factus est. Anno 1942 paralysi affectus est. Adolphus Hitler 23 Iunii eius anni Paulum Giesler successorem eius pro tempore nominavit. 1 Novembris, cum Siebert mortuus esset, Giesler novus praeses ministrorum factus est.