Memoria
Lullus (natus in Angliae praesenti comitatu Wessex circa annum 710; mortuus Herocampiae die 16 Octobris 786), benedictinus, fuit primus Moguntiaci episcopus et Abbatiae Herocampiensis abbas. Sanctum Bonifatium in Thuringiam comitatus erat et anno 752 episcopus Moguntinus creatus est. Pallium archiepiscopale autem non ante annum 780 recepit. Mortuus est in claustro quod anno 768 Herocampiae condiderat.
Maximi momenti in rebus toponomasticis est sic dictum Breviarium Lulli sub eius aegide confectum quo permulta oppida Germanica prima mentione gaudent.
![]() |
Lexica biographica: • Deutsche Biographie • • Catholic Hierarchy |
![]() |
Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes! |