Lycortas (floruit prima parte secundi saeculi a.C.n.) fuit vir politicus Graecus antiquus et Megalopolitanus, bis strategus[1] Foederis Achaici electus, 185 et 182 a.C.n.. Praecipue notus est ut pater rerum gestarum scriptoris Polybii. Factionis erat eorum qui libertatem confoederationis erga Romanos quam maximam servare volebantː quocirca postquam apud Pydnam Romani Macedones vicerunt (168 a.C.n.) eius filius Polybius inter obsides Romam venit ubi historiae crescentis imperii victorum conscribendae operam dedit.
Anno 189 a.C.n. ad causam Achaeorum de dissensionibus cum Lacedaemoniis coram senatu agendam legati Diophanes et Lycortas Romam venerunt. Parum Lycortas cum Diophane consentiebat qui adversarius Philopoeminis, Lycortae in rebus publicis magistri erat. Certe Lycortas ut Achaeis secundum leges suas agere liceret poscebat[2], dum Diophanes totam rem arbitrio Romanorum permittit. Romani ambigua responsa legationibus dederunt. Tum Achaei, velut coniventibus Romanis, fines Lacedaemoniorum ingressi moenia eorum diruerunt, exsules revocarunt Lycurgique legibus sublatis suas leges imposuerunt. Iam annis proximis Romanis displicere quae gesta essent manifestum fuit[3] nec oratio Lycortae anno 184 - tum enim strategiam gerebat - in concilio coram Appio Claudio habita multum profuit. Hanc orationem - videlicet e Polybio Latine translatam[4] - narrationi suae inseruit Titus Livius, qua Lycortas querebatur quod Romani Achaeos ex aequo socios non haberent.
Anno 183 a.C.n. cum Philopoemen, Achaeorum dux in insidias incidisset atque a Messeniis captus morteque damnatus poculum venenatum in carcere acciperet interrogasse servum dicitur num Lycortas et equites effugissent; cum autem ille ita esse confirmasset non ita male de Achaeis actum esse intelligens venenum placide ebibit[5]. Mox Lycortas Messenen occupavit et mortem magistri implacabiliter vindicavit antequam eius filius Polybius urnam cineres magni viri continentes e Messene Megalopolim pedibus incedens portaret.
Lycortas in Aegyptum missus societatem Achaeorum cum Ptolemaeo V renovavit, cui societati in primis favebat[6]. Itaque anno 180 a.C.n. cum Aegyptiorum rex naves decem eis obtulisset, Lycortas cum filio Polybio et Arato[7] illuc ad naves recipiendas missus erat nec illa legatio tamen rem peregit quia tum rex obiit[8].