In traditione historica Romana Manius Valerius Maximus (natus sexto saec. a.C.n., mortuus quinto saec. a.C.n.) fuit vir patricius e gente Valeria anno 494 a.C.n. dictator creatus. Frater Publii Valerii Poplicolae quater consulis (509, 508, 507, 504) et filius Volusi erat.
Anno 494 a.C.n. dissensiones inter patricios et plebem de aere alieno et nexo debitorum ardere iam coeperant atque plebei homines nomina sua consulibus dilectus habentibus dare recusabant. Quod animadvertentes Sabini et alii vicini populi adversus Romanos rebellare parabant. Ideo senatores atrocem sententiam Appi Claudii secuti sunt, ut dictatorem crearent qui plebem terreret atque cives ad militiam cogeret (nam dictator erat magistratus summo imperio praeditus ad finitum tempus creatus , sine collega ac sine provocatione). Non tamen ipsum Appium Claudium, ut fautores eius speraverant, sed belli civilis vitandi causa Manium Valerium elegerunt, virum maxime inter senatores popularem[1] et plebei acceptum eodem modo quo fuerat frater, ob id ipsum Publicola cognominatus, et omnino cetera gens Valeria. Auxilium senatus in rebus domesticis pollicitando et gratia gentis Valeriae apud plebem utendo dictator populo persuasit ut militiam susciperet. Mox hostibus praeclare victis rediens de Sabinis et Medullinis triumphavit. Tum vero instigante Appio Claudio senatores pollicitationes dictatoris ratas facere noluerunt. Quod indignans Manius Valerius magistratum abdicavit atque exercitum suum dimisit, iratis patribus quia plebem sub signis manentem quam diutissime Urbe abesse volebant. Manius contionem habuit qua se purgavit apud populum tamquam et ipse a nobilibus deceptus esset. Plebs ei gratiam habuit sed fraudibus variis patriciorum exasperati in Montem Sacrum secessionem fecere.
Unus e decem legatis fuisse dicitur[2] a senatu postea missis qui plebem patribus reconciliarent. In Antiquitatibus suis Dionysius Halicarnassensis, qui rhetor erat, quatuor longas orationes sive ad senatum sive ad populum in ore Manii Valerii posuit, excellentiae artis suae exhibendae causa. Cicero[3] quoque eum in primis oratoribus numerat. Re vera dubiae fidei sunt quae de illis antiquis temporibus tradebantur.
Notabile est Manium Valerium dictatorem fuisse quamvis numquam nec antea nec postea consulatum gesserit. Quin etiam alius (vel idem ?) Manius Valerius secundum traditionem quandam a Tito Livio reiectam[4] anno 501 a.C.n. (?) primus dictator Romanus fuerit, quamquam inter plerosque auctores constabat Titum Larg(/c)ium eum fuisse.