Familia
Marcus Herennius (natus saeculo 2 a.C.n., mortuus post annum 81 a.C.n.) senator Romanus fuit, qui consulatum anno 93 a.C.n. gessit.
Marcus Herennius, nobili gente Samnitica[1] ortus quae tamen summos honores Romae nondum acceperat, anno 108 vel 107 a.C.n. triumvir monetalis erat (eius nomen in denario Pietatem et Amphinomum patrem humeris vehentem exhibente legitur[2]), deinde 96 a.C.n. aut iam antea praetor creatus est. Anno 93 a.C.n. una cum Gaio Valerio Flacco consulatum adeptus est[3]. Ille fortasse est cui opus anonymum Rhetorica ad Herennium dedicatum est. .
Antecessores: Gaius Coelius Caldus et Lucius Domitius Ahenobarbus |
Consul 93 a.C.n. cum Gaio Valerio Flacco |
Successores: Gaius Claudius Pulcher et Marcus Perperna |