Marcus Iulius Vestinus Atticus

Marcus Iulius Vestinus Atticus (nescimus, quando natus sit, mortuus est anno 65) senator Romanus fuit.

Familia et origo

[recensere | fontem recensere]

Pater eius Lucius Iulius Vestinus eques familiaris Claudii, praefectus Aegypti annis 60 ad usque 62 erat. Patria familiae Vienna in provincia Gallia Narbonensi fuit.

Cursus Honorum

[recensere | fontem recensere]

Ipse pontifex Claudii tempore fuit, deinde anno 65 consul ordinarius a Nerone imperatore, cuius amicus fuit, factus est.

Quamquam coniurationi Pisonis non interfuit, quod eius "acre ingenium" vererentur et ne "ne ad libertatem oreretur, vel delecto imperatore alio sui muneris rem publicam faceret"[1], tamen Nero coniuratione detecta Vestinum, qui adhuc consulatum et fasces gessit, necare iussit.

Taciti narratio de morte Vestini

[recensere | fontem recensere]

De hac re Tacitus annalibus rettulit: "Opperiebatur Nero, ut Vestinus quoque consul in crimen traheretur, violentum et infensum ratus, sed ex coniuratis consilia cum Vestino non miscuerant quidam vetustis in eum simultatibus, plures, quia praecipitem et insociabilem credebant. ceterum Neroni odium adversus Vestinum ex intima sodalitate coeperat, dum hic ignaviam principis penitus dognitam despicit, ille ferociam amici metuit, saepe asperis facetiis inlusus, quae ubi multum ex vero traxere, acrem sui memoriam relinquunt. accesserat repens causa, quod Vestinus Statiliam Messalinam matrimonio sibi iunxerat, haud nescius inter adulteros eius et Caesarem esse. Igitur non crimine, non accusatore existente, quia speciem iudicis induere non poterat, ad vim dominationis conversus Gerellanum tribunum cum cohorte militum immittit. iubetque praevenire conatus consulis, occupare velut arcem eius, opprimere delectam iuventutem, quia Vestinus imminentes foro aedes decoraque servitia et pari aetate habebat. cuncta eo die munia consulis impleverat conviviumque celebrabat, nihil metuens an dissimulando metu, cum ingressi milites vocari eum a tribuno dixere. ille nihil demoratus exsurgit, et omnia simul properantur: clauditur cubiculo, praesto est medicus, abscinduntur venae, vigens adhuc balneo infertur, calida aqua mersatur, nulla edita voce, qua semet miseraretur. circumdati interim custodia qui simul discubuerant, nec nisi provecta nocte omissi sunt, postquam pavorem eorum, ex mensa exitium opperientium, et imaginatus et inridens Nero satis supplicii luisse ait pro epulis consularibus.[2]"

Pater filio supererat et ei a Vespasiano imperatore Capitolium post bellum civile restituendum mandatum est.

  1. Tacitus, Annales, XV 52
  2. Annales, XV 68-69


Antecessores:
Gaius Laecanius Bassus et Marcus Licinius Crassus Frugi
Consul
65
cum
Aulo Licinio Nerva Siliano
Successores:
Gaius Luccius Telesinus et Gaius Suetonius Paulinus