Marcus Petreius (natus circa annum 110 a.C.n. – Zamae mortem sibi conscivit mense Aprili 46 a.C.n.) fuit vir publicus et militaris Romae antiquae. Sallustius de Petreio, qui socius Pompeii et adversarius Caesaris fuit, scripsit [1] Homo militaris, quod amplius annos triginta tribunus aut praefectus aut legatus aut praetor cum magna gloria in exercitu fuerat.
In primis notus est quia Catilinam ad Pistorium anno 62 a.C.n. mense Ianuario vicit, tum cum legatus aegri consulis Antonii Hybridae erat. Postea legatus proconsulis Pompei, qui Roma abesse nolebat, Hispaniam Citeriorem cum Lucio Afranio obtinuit ubi anno 49 a.C.n. orto bello civili a Caesare victi et ad deditionem coacti sunt[2]. A victore benigne dimissus nihilominus iam 48 a.C.n. rebellavit in Thessalia unde postquam Pompeiani ad Pharsaliam victi sunt cum Catone in Africam transiit[3]. Mors eius quoque ab auctoribus antiquis saepe narrata est : nam clade ad Thapsum accepta, cum Numidarum rege Iuba fugit ; postquam vero nulla spes salutis reliqua eis erat, bene cenati ambo velut gladiatores inter sese pugnaverunt atque mutuo gladiorum ictu ceciderunt[4].
Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes! |