Marcus Valerius P.f. Laevinus (natus saeculo 3 a.C.n., mortuus anno 200 a.C.n.) vir publicus Romanus fuit.
Habuit tres filios, quorum unus Gaius Valerius M.f. Laevinus anno 176 consul suffectus est, alter Marcus Valerius Laevinus anno 182 praetor erat, tertius Publius Valerius Laevinus nominabatur. Anno 200 a.C.n. fratres tres ludos funebres pro patre habebant[1].
Anno 229 a.C.n. Laevinus aedilis curulis erat, anno 227 primus praetor provinciam novam Siciliam administrabat. Anno 220 una cum Quinto Mucio P.f. Scaevola primo consul electus est. Sed consules aut magistratum non inierunt aut ab honore se recesserunt. In eius locum Lucius Veturius L.f. Philo et Gaius Lutatius Catulus electi sunt. Anno 215 praetor peregrinus in Apulia militibus Romanis praefuit[2]. Contra Philippum V Macedonum regem, novum socium Hannibalis anno 214 classem duxit et Tarentum munivit[3]. Trans Mare Hadrianticum vectus oppida Oricum et Apolloniam expugnavit[4]. Anno 211 foedus cum Aetolis signavit[5] atque inter alia Zakynthum cepit[6]. Tum consul electus Romam rediit[7]. Consul II in Siciliam profectus et oppidum Acragam expugnavit atque insulam frumento divitem pro Imperio Romano munivit[8]. Annis 208 - 206 in Sicilia praeter praetorem pro consule agriculturae consuluit et interdem navibus Aricam aggrediebatur[9]. Contra foedus anno 203 cum Carthagine a Publio Cornelio Scipione acto sententiam tulit[10]. Bellum Secundum contra Philippum V regem Macedonum non iam vidit, anno 200 mortuus est.
Antecessores: Publius Cornelius Cn.f. Scipio Asina et Marcus Minucius C.f. Rufus |
Consul 220 a.C.n. cum Quinto Mucio P.f. Scaevola Suff.: Lucius Veturius L.f. Philo et Gaius Lutatius Catulus |
Successores: Lucius Aemilius M.f. Paulus et Marcus Livius M.f. Salinator |
Antecessores: Publius Sulpicius Ser.f. Galba Maximus et Gnaeus Fulvius Cn.f. Centumalus Maximus |
Consul 210 a.C.n. cum Marco Claudio Marcello IV |
Successores: Quintus Fabius Q.f. Maximus Verrucosus V et Quintus Fulvius M.f. Flaccus IV |