Marphisa

Marphisa ab Antonio Tempesta anno 1597 picta.

Marphisa[1] (Italiane Marfisa) est persona in carmine epico Orlando innamorato(it) a scriptore Italico Matthaeo Maria Boiardo scripto atque in Orlando furioso a scriptore Italico Ludovico Ariosto scripto.

Marphisa ab Iulio Schnorr inter annos 1822 et 1827 picta.

Marphisa filia Rogerii equitis Rhegitani atque mulieris Saracenae Galaciellae est atque pater suus ab Astyanacte Troiano originem ducit. Mortuo equite Rogerio uxor eius Galaciella in Libyam perfugit et moritur post partum. Ex Galaciella duo gemines oriuntur et Marphisa secunda geminorum est. Tamen puellula ab Arabibus rapitur et religioni Islamicae initiatur, probabiliter in Indias. Adulta aetate Marphisa bellatrix ac regina Indiae facitur atque foedus cum Saracenis facit.

In Orlando innamorato Marphisa ad arcem Albraccham(it) (fortasse urbs Bochara in Uzbecia hodierna) pervenit cum rege Sinarum Galafrone sed, victo Galafrone ab Agricano Mongoliae, Marphisa arcem Albraccam cum hostibus Christianorum atque principissae Sericarum Angelicae obsidione cingit usque ad furtum ensis suae a fure Brunello factum. Post pugnam contra Sacripantem regem Circassiae, Marphisa Brunellum sequitur et milites Christiani Brandimarti atque Fiordilisiae occurrit: bellatrix equum et armaturam e Brandimarte capit et furem insequi coepit.

In Orlando furioso Marphisa, soluta pericula, in Francogalliam pervenit ad pugnandum comites palatinos regis Caroli Magni. In itere suo Marphisa equitis Pinabello occurrit sed mulier eius sociam Marphisae Gabrinam insultat: Marphisa equitem ad irritum redigit et vestimenta uxoris illius capit. Postea Saraceni et Marphisa urbem Lutetiam obsident sed milites Christiani Rogerius, qui a exercitu Saraceno ad exercitu Christianorum perfugerat, Bradamantisque contra Arabes pugnant et urbem defendent. Sed Marphisa nunc Rogerium amat et illa amoris Bradamantidem timuit.

Duae bellatrices inter eas pugnant sed Rogerius Bradamantidem defendit et contra Marphisam pugnat. Ex improviso animus magi Atlantis, qui tutor Rogerii erat, apparet atque veritatem enuntiat: Rogerius et Marphisa frater ac soror gemini sunt, quia mater eorum illa Galaciella fuit! Marphisa caerimonia baptismatis accipit et Christiana facitur. Deinde, iam Rogerium non amans, Marphisa eques Caroli Magni facitur.

Scriptor fabularum scaenicarum Carolus Gozzi opus scaenicum La Marfisa Bizzarra e persona in carmine epico creavit. Anno 1852 pictor Francogallicus Eugenius Delacroix tabula Marphise (Marphisa), quae scaenam Pinabelli uxorisque suae effingit, pinxit.

Marphisa etiam est persona, ab actrice Italo-Erythraea Zeudi Araya(it) interpretata, pelliculae I paladini: Storia d'armi e d'amori(it) anno 1983 facta.[2]

  1. De nomine latino vide versionem latinam carminis epici.
  2. Vide paginam apud situm interretialem Internet Movie Database (Anglice).

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]
  • Bateman, J. Chimène, Amazonian Knots: Gender, Genre, and Ariosto's Women Warriors, 2007.
  • Cavallo, Jo Ann, The World Beyond Europe in the Romance Epics of Boiardo and Ariosto, University of Toronto Press, 2013.
  • Croce, Benedetto, Ariosto, Adelphi Edizioni, Mediolani, 1991.
  • Rajna, Pio, Le fonti dell'Orlando furioso, Sansoni, Florentiae, 1876.
  • Tomalin, Margaret. Bradamante and Marfisa: An Analysis of the Guerriere of the "Orlando Furioso", 1976.
  • Zatti, Sergio, Il Furioso fra epos e romanzo, Pacini Fazzi, Luccae, 1990.

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Vicimedia Communia plura habent quae ad Marphisam spectant.