Matidia Minor

Statua Matidiae in theatro Suessae Auruncae inventa.

Matidia Minor alias Mindia Matidia (nata circa 85, mortua post 161) fuit nobilissima et ditissima mulier Romana antiqua[1] , soror uterina imperatricis Vibiae Sabinae, filia Matidiae Maioris et Lucii Mindii, neptis Marcianae, imperatoris Traiani sororis. Nec maritus nec liberi nobis noti sunt; fortasse caelebs mansit quae causa fuit cur de fraudibus in hereditate disceptatum sit[2]. Statuae antiquae ei tribuuntur et inscriptiones ob beneficia gratiam agentes servatae sunt in primis Suessae Auruncae cuius theatrum restituit[3]. Augusta numquam nuncupata est sed in nummis aviae suae Marcianae eam videmus, cum adhuc parva puella esset, prope sororem et matrem stantem[4].

De inscriptionibus

[recensere | fontem recensere]

In imperio Romano Matidia minor magna figura muliebris evergetismi fuit. Eius nomen in 22 inscriptionibus regionum variarum legitur: Athenis, Delphis, Ephesi, Ostiae, Vicetiae, Augustae Vindelicorum, Marruvii Marsorum, Tibure, Cuicul, Alexandriae Troadis[5] et praesertim Suessiae Auruncorum ubi decem ex illis inventae sunt cum statuis eiusdem Matidiae. Magnam partem enim istius coloniae refecit post terrae motum, ut videtur: forum, theatrum, bibliothecam[6] quae non iam exstat sed archaeologus S. Cascella eam supra aerarium aedificatam fuisse non absurdum putat. Quae omnes ad aetatem imperatoris Antonini Pii referuntur: quid Hadriano imperante fecerit Matidia ignotum est.

"matertera Antonini Augusti Pii"

[recensere | fontem recensere]

In titulis saepe Antonini Pii matertera appellatur[7]: quod videlicet adoptione interpretandum est. Nam cum Hadrianus Antoninum adoptavit eius uxor Vibia Sabina mater Antonini facta est. Nihilominus olim Hieronymus Carcopino coniecerat Saloniam Matidiam tertio marito nupsisse Liboni Rupilio Frugi atque ei matrem Faustinae Maioris peperisse. Quae mera coniectura hodie vulgo reicitur.

  1. Fronto Ad Marcum Caesarem 2.16: summo genere, summis opibus nobilissima femina.
  2. Fronto, Ad amicos I.14.
  3. Sergio Cascella, François Chausson, Margaret Woodhull.
  4. Denarius in Museo Britannico
  5. F. Chausson (2008) p.238.
  6. CIL 10, 4760
  7. Exempli gratia in hoc titulo Ephesi reperto et in Museo Britannico servato[1]
  • Fronto, Ad amicos I.14.1; Ad Antoninum Imperatorem II.1.1-2 et IV.1.

Plura legere si cupis

[recensere | fontem recensere]
Caput sculptum Matidiae Minori adsignatum.
Stemma genealogicum Traiani imperatoris et eius sororis.

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]