Monasterium Sancti Floriani[1] sive Canonia Sancti Floriani[2] est monasterium Congregationis Canonicorum Regularium Lateranensium Austriacae (CRSA) in vico eiusdem nominis Austriae Superioris prope Lentiam situm. Ab anno 1071, hoc loco collegium Canonicorum Regularium Sancti Augustini exstat. Aedificia magnifica annos ab 1686 ad 1750 a Carolo Antonio Carlone, Iacobo Prandtauer, et Ioanne Godehardo Hayberger architectis exstructa sunt.
"Passio Floriani" narrat sanctum Florianum, postquam anno 304 Lauriaci martyrium obierit, loco, ubi nunc monasterium stat, sepultum esse.
![]() |
Vicimedia Communia plura habent quae ad Coenobium Sancti Floriani spectant. |