Monato est periodicum mensuale lingua Esperantica scriptum ubi commentationes de politica, cultura, oeconomia vulgantur. Fabricatur in Belgio et legitur in sexaginta quinque terris.[1]
Omnia orginaliter Esperantica sunt neque res antea linguis vernacularibus pactae convertuntur. Apparuit editio princeps die 15 Ianuarii 1980, cum idiomatis Zamenhofiani fautores iam anno 1979 consilium de ephemeridibus novis faciendis cepissent.[2] Stephanus Maul et Paulus Gubbin moderatores maioris momenti habendi erant.
Nostris temporibus autem cuncta a laicis ex omni orbe terrarum oriundis componuntur. Nimirum res ibi tractatae scriptorum patria dependent. Nunc autem praeter versionem chartaceam et aliae electronicae venum dantur atque offeruntur.
Societas editoria appellatur Vlaamse Esperantobond (Flandra Esperanto Ligo/FEL).