Nagyigmánd

Wikidata Nagyigmánd
Res apud Vicidata repertae:
Nagyigmánd: insigne
Nagyigmánd: insigne
Civitas: Hungaria
Locus: 47°37′57″N 18°3′20″E
Numerus incolarum: 2 696
Zona horaria: UTC+1, UTC+1, UTC+2
Situs interretialis

Gestio

Procuratio superior: Komárom District

Geographia

Superficies: 51.39 chiliometrum quadratum
Territoria finitima: Mocsa, Kocs, Szákszend, Császár, Csép, Tárkány, Bábolna, Ács, Kisigmánd
Media vici pars (videmus dextra parte sub caelo caeruleo maximisque nubibus ornato aedificium flavi coloris, sc. templum Catholicum viculi Nagyigmánd, atque in dexterrima parte imaginis aspicimus parietem et fenestras bouleuterii huiusce viculi).

Nagyigmánd est vicus in septentrionali Hungariae parte situs, qui notus est ob sacerdotem Catholicum Antal Mansbarth, qui hic vixit atque in rebus novis annorum 1848 et 1849 libertatem Hungariae abs imperio Austriaco petivit.[1]

Nomen oppidi iam saeculo tertio decimo invenitur, sub formis Vigmand et Huigman.[1] Nomen autem mox Igmánd factum est.[1] Serius Hungarici incolae illo nomine usi sunt, quum de Nagyigmánd (Igmánd magno) aeque ac de Kisigmánd (Igmand parvo) locuti sint.[1]

Saeculo undevicesimo sacerdotes duo, sacerdos Catholicus Antonius Mansbarth sacerdosque Reformatus Ioannes Szikszay, imperio Austriaco restiterunt atque ob punitionem severam imperii obierunt.[1]

Duo templa Christianae fidei sunt in hoc viculo, quorum unum pertinent ad Ecclesiam Apostolicam Catholicam Romanam, aliud ad fidem Reformatam Hungaricam.[1]

Templum Catholicum Sancti Michaelis.
Hic natus atque sepultus est Ladislaus Harsányi, sacerdos Catholicus et poeta.
Statua Sancti Ioannis de Pomuk, qui meditatur de rebus fidei.
Monumentum marmoreum posteris factum. Duobus victimis rerum novarum annorum 1848/49 erectum est, scilicet Ioanni Szíkszay (sacerdoti Reformato) atque Antonio Mansbarth (sacerdoti Catholico).[1]
Ligneum monumentum in viclo medio, quod victimis rerum novarum anni 1956 erectum est.
Viculi lacus in quo multi pisces natant.

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Situs geographici et historici: Locus: 47°37′57″N 18°3′20″E • OpenStreetMap • GeoNames