Nucleus basalis telencephali MEYNERT | |||||
---|---|---|---|---|---|
Cognitores | |||||
TA: | 14.1.09.418 | ||||
IRM planitie coronali capitis cum substantia innominata, quo nucleus basalis invenitur. | |||||
Histologia nuclei basalis. |
Nucleus basalis telencephali vel saepius nucleus basalis MEYNERT (nbM) vel nucleus basalis magnocellularis est grex neuronorum imprimis in substantia innominata partis basalis telencephali locatus[1]. Est pars systematis cholinergici, quod ad amygdalam, hippocampum et corticem cerebri spectat.
Nucleus in gubernatione somni et vigilantia animi coniungitur. Malum nuclei basalis cum vitio functionum animi vel cerebri nexum est.
Telencephali pars basalis, extra thalamum, commutatorem ventralem a trunco cerebri ad corticem constituit[2]. Quamquam neurotransmissorem principalem acetylcholinum esse videtur, alii, ut GABA quoque momentum habent.
Nucleo basali plurimi nexus inter ceteros nucleos magnocellulares partis basalis, nuclei septalis medialis enim et nuclei striae diagonalis, sunt[3]. Sub microscopio magna ex parte cellulae neuronales nuclei magnocellulares et multipolares, quaedam cum granulis acidophilicis intracytoplasmicis, quae in parte intra mitochondriis locatae videtur: anteromedialiter cellularum 36% typi magnocellularis, posterolateraliter 54%. Cetera neurona parviora sunt, de forma fusiformi.
Nucleus in gubernatione somni et vigilantia animi coniungitur[4].
Systema | Neuro transmissor |
Correspondentes nuclei animum excitationem mediantes |
Fontes |
---|---|---|---|
dopaminergicum | dopaminum |
|
[5] |
noradrenergicum | noradrenalinum | ||
serotonergicum | serotoninum | ||
histaminergicum | histaminum | ||
cholinergicum | acetylcholinum |
|
|
glutamatergicum | glutamatum |
|
|
Nuclei thalami |
Nucleus ex grege neuronorum cholinergicorum constitutus est, et simul est pars systematis cholinergici, quod fibrae nervales cum synapsibus cholinergicis (i.e. cum neurotransmissore acetylcholinie ACh) in cerebrum mittit. Nuclei neuronorum cum fibris cholinergicis nuclei basalis etiam abbreviantur Ch4[6] Hodie Ch4 rursum in hominibus subdividitur inter:
In morbo Alzheimeriano numerus neuronorum reductus aestimatus est[7], itaque paralleliter ruina cognitiva[8].
In morbi Parkinson cursu aegroti symptomata quoque contrahant, quae, in parte, detrimento nucleorum basalium explicari possunt. Exempla talorum signorum morbi Parkinson progredientis sunt[8]: