Nymphalini sunt monophyleticus tribus papilionum familiae Nymphalidarum, qui in hemisphaerio septentrionali endemici sunt. Inter eorum proprietates sunt serratae alarum margines et facultas hibernandi adulti per diapausam necessariam, in variis refugiis latentes (cavis, rimis, etiam aedificiis calore carentibus). Signum omnibus Nymphalinis proprium est colorata maculatio occulta in ventrali alarum latere, quae papilionem supra substratum ubi considet hibernantem celare solet.
Inter genera alphabetice perscripta sunt:[1][2]
Tigridia, genus montypicum, aliquando hic ponitur, basalissima consequens prope Coloburam, aliquando inter Coeinos, tribum cognatum. Duo genera praehistorica solum e fossilibus nota sunt:
Vicimedia Communia plura habent quae ad Nymphalinos spectant. |
Vide "Nymphalinos" apud Vicispecies. |