Osorthon | ||||||||||||
---|---|---|---|---|---|---|---|---|---|---|---|---|
Nomen Aegyptium | ||||||||||||
Hieroglyphica |
| |||||||||||
Translitteratio | Wsỉrkn | |||||||||||
Translatio | Osorthon |
Ŏsŏrthōn sive Ŏsǒrchō sive Ŏsŏchōr[1] sive Userthus, Usorthus[2] (Hieroglyphice Wsỉrkn, Demotice Wsrkn, Wsỉr-Tn) est nomen Aegyptium Libycae originis, complurium Pharaonum, praesertim in Lybicis Dynastiis Aevi Tertii Intermedii, inter quos sunt:
Nomen Osorthonis etiam ab aliis non regnantibus adhibitum est, usque ad tempus Graecorum Romanorumque, ubi in inscriptionibus Demoticis invenitur. Etiam in opere litterari Demotico De Amasi atque Nauta, quo nomen alterius protagonistae est "Harmachorus Osorthonis filius" (Ḥr-mˁɜ-ḫrw sɜ Wsr[kn]).
Cum nomen Hieroglyphicum plane cum k scribatur, orthographia frequentissima in linguis Classicis est Osorthon cum th. Haec forma non videtur ex lapsu calami provenisse, sed potius ex forma populari Aegyptia, namque in scriptura Demotica othographia semel saltem invenitur Wsỉr-Tn. Haec forma ex etymologia populari deducta est, quippe quae significet "Osirin augustum esse."
Osochor fortasse pro *Wsỉrkn Wr "Osorthon Maior" stat.