Ostrea lurida est species conchyliorum familiae Ostreidarum. Ad litora occidentalia Civitatum Foederatarum sponte gignit. Ibidem ad comedendum colligitur. AngliceOlympia oyster appellari solet ex urbe Olympia civitatis Vasingtoniae ubi saeculo XIX plurimae ostreae huius speciei collectae sunt.
Species cognata MexicanaOstrea conchaphila olim eadem cum O. lurida fuisse censebatur: ergo qui ostreas Californiae, Oregoniae, Vasingtoniae describunt saepe nomine O. conchaphila utuntur.
Ramasamy Santhanam, Biology and Ecology of Edible Marine Bivalve Molluscs (Apple Academic Press, 2018) p. 391, cf. pp. 38-40 (Paginae selectae apud Google Books)