Ova hibiscea[1] (Sinice 芙蓉蛋 fúróngdàn "ova hibiscea"; Anglice[egg] foo young) est ferculum quod ex arte coquinaria Cantonensi ortum in repertorium popinarum Sino-Americanarum rapidius diffusum est. Ad sphungata vel ova spongia Europaea adaequari licet.
Sylvia Wu popinaria Sinensis Californiensis de ferculis Sino-Americanis huius generis se antea omnino nescivisse confessa est, "sed nihil aliud in ganeis Sinicis Californiensibus offerebatur."[2]
↑Haec appellatio a Vicipaediano e lingua indigena in sermonem Latinum conversa est. Extra Vicipaediam huius locutionis testificatio vix inveniri potest.
Sylvia Wu, Madame Wu's Art of Chinese Cooking (Monicopoli: Charles, 1973) pp. 63, 174 editionis 1976; Exemplar mutuabile editionis 1976 (sunt qui "Madam" loco "Madame" primam editionem intitulant)