Oxalis violacea Linnaeus
Synonyma
*
Ionoxalis violacea (L.) Small
- Oxalis violacea L. var. trichophora Fassett
- Sassia violacea (L.) Holub
Oxalis violacea (Anglice violet woodsorrel) est perennis planta florens, in Civitatibus Foederatis endemica. Parvorum Trifoliorum sicut Trifolium dubium similis, haec planta flores violaceos inter triplicia folia quibus sunt foliola cordiformia habet. Oxalis violacea vere ineunte ex bulbo subterraneo emergit. Omnes plantae partes sunt edules: flores, folia, caules, et bulbus.