Paullus Fabius Persicus

Paullus Fabius Persicus (quando natus sit, nescimus, mortuus est anno 57) senator Romanus erat primo saeculo.

Pater eius Paullus Fabius Maximus, consul ordinarius anni 11 a.C.n. fuit, mater Marcia, quae amita Octaviani fuit.

Cursus honorum

[recensere | fontem recensere]

Post mortem voluntariam patris anno 15 eius successor frater Arvalis factus est, postea sodalis Augustalis et pontifex. Tum erat quaestor Tiberii, anno 34 consul ordinarius creatus est et annis 43/44 proconsul Asiam administravit. Hoc magistratu fungens aerarium Ephesi ordinavit et Dianae agrum publicanis raptum resituit. Claudio imperatore regnante curator alvei Tiberis fuit. Claudius Fabii mentionem fecit in oratione de iure honorum Gallorum[1].

  1. Der Neue Pauly, Stuttgardiae 1999, T. 4, c. 377-378


Antecessores:
Servius Sulpicius Galba et Lucius Cornelius Sulla Felix
Consul
34
cum
Lucio Vitellio
Successores:
Gaius Cestius Gallus et Marcus Servilius Nonianus