Familia
Memoria
Percivallus, vulgo Percy Dearmer (natus die 27 Februarii 1867; Westmonasterii mortuus die 29 Maii 1936) fuit presbyter Anglicanus et liturgiae peritus, notus ob enchiridium liturgicum The Parson's Handbook et hymnale The English Hymnal, quod anno 1911 cum Radulpho Vaughan Williams et Martino Shaw edidit. Multos annos fuit vicarius ecclesiae paroecialis Sanctae Mariae Virginis apud Primrose Hill Londinii. Factioni Anglocatholicae in Ecclesia Anglica interfuit; etiam socialista et fautor ordinationis mulierum ad diaconatum (at certe non ad presbyteratum ut nonnulli false ferunt).
Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes! |