Petra Pertusa est cuniculus Romanus in monte Iura pago Bernae situs.
Via montem transit quod inter urbes Sonceboz Tavannesque et inter valles fluminis Birsae ad septentrionem et fluvii Schüss ad meridiem eminet. Altitudo est 827 metrorum.
Transitus hodie Francogallice nomine Pierre pertuis vocatur.
Aevo antiquo via Romana ab urbe Aventico Helvetiorum et vico Petinesca trans Iuram ad urbes Monasterium Grandisvallensem et Basileam facta est.
Super cuniculum inscriptio Latina saeculo 3 in rupe incisa est:[1]
Marcus Dunius Paternus fuit duumvir coloniae Helvetiorum.
Vicimedia Communia plura habent quae ad Petram Pertusam Helveticam spectant. |