Petrus de Ram, natus Lovanii die secundo mensis septembris anno 1804 et morte raptus in eadem urbe die 14 mensis maii anno 1865, est canonicus et historicus natione Belga.
Praecipue notus est quia factus est anno 1834 primus Rector Magnificus, ut aiunt, Universitatis Catholicae Mechliniensis quae condita est anno 1834 in urbe Mechliniae et postea Universitatis Catholicae Lovaniensis.
Inter socios numeratur Academiae Regiae Scientiarum, Litterarum Artiumque Belgicae, professor fuit quoque Academiae Scientiarum Bavariae.
Post studia in seminario catholico Mechliniensi, sacerdotio auctus est et receptus in ordinem clerorum anno 1827.
Primum magister fuit, postea archivarius Archidioeceseos Mechlino-Bruxellensis.
Rex Guillelmus Primus Belgicae coadunatae, tunc temporis conabatur potentiam clerorum minuere atque eos regulas mundi moderni docere.
Fuit hostis indefessibilis Protestantismi, contra quem dimicabat libris vitas sanctorum narrantibus.
Tempore seditionis Belgicae, Petrus de Ram conatus est adunare catholicos et liberales ut una dimicarent contra regem Guillelmum I, protestanticum quendam.
Tamen, Belgica libera facta, noluit se rebus politicis dare, maluitque se totum bonis studiis et Universitati Catholicae novae Lovaniensi dare, cuius Rector Magnificus usque ad ultimum flatum fuit.